- ENHYDRUS
- ENHYDRUSGraece Ε῎νυδρος, apud Solin. c. 31. Quod Enhydrus conspicatus, Ichneumonum genus, penctrat belluam; ut antiqui quidam libri habent: aquatilis est, ut ἔυδρα ζῶα, aquatilia animalia. Sed ichneumonis tale genus dari, negati Salmas. qui proin vocem delendam e loco censet. Ε᾿υδρος potuis est, qui aliis ενυδρις, aliis ενὐδρης, dicitur, Lat. Lutra, ab Attico ἐλύτρης, cuiusm odi animalia multa in Nilo, et sacra Aegyptiis fuêre. Herod. Musa 2. Τίνονται καὶ ενύδριες εν τῷ ποτομῶ, τας ἱερὰς ἥγηνται εἰναι. Sed crocodilo id neutiquam infestum: Vide Salmas. ad Solin. p. 446. Eidem auctori Enhydros, quoque gemma est, c. 37. Enbyaros exsudat., ut claufam in to putes fontaneam icaturiginem. Extimam nempe eius fupernciem aquâ madefactam semper esse vult, velut clausam intus contineat scaturiginem aliquam, ex qua ille humor erumpit. At Plin. Enbydros, inquit, semper rotunditatis absolutae, in candore est levis, fluctuat intus in ea, velut in ovis, liquor. Vide eundem Salmas. ibid. p. 770.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.